Mosaico decorativo

Found 2561 Results for: Ibi

  • Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? (Prophetia Zachariae 7, 6)

  • Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. (Prophetia Zachariae 9, 5)

  • Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)

  • Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi. (Prophetia Zachariae 9, 12)

  • Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)

  • Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant. (Prophetia Zachariae 10, 8)

  • Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; (Prophetia Zachariae 11, 15)

  • Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”. (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. (Prophetia Malachiae 1, 12)

  • Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. (Prophetia Malachiae 1, 14)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina