Found 112 Results for: Hit
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)
et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)