Found 550 Results for: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio
Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, (Actus Apostolorum 14, 9)
eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis”. (Actus Apostolorum 17, 31)
testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)
id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. (Epistula ad Romanos 1, 17)
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? (Epistula ad Romanos 3, 3)
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta (Epistula ad Romanos 3, 25)
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)