Found 1389 Results for: Filii
Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)
Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; (Liber I Paralipomenon 19, 6)
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)
Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt. (Liber I Paralipomenon 19, 9)
Dixitque: “Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. (Liber I Paralipomenon 19, 12)
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)
hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum. (Liber I Paralipomenon 21, 20)
Filii Gerson: Ladan et Semei. (Liber I Paralipomenon 23, 7)
Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres. (Liber I Paralipomenon 23, 8)
Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan. (Liber I Paralipomenon 23, 9)
Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor. (Liber I Paralipomenon 23, 10)