Found 163 Results for: Filia
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. (Liber Isaiae 1, 8)
Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. (Liber Isaiae 15, 2)
Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. (Liber Isaiae 23, 10)
et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)
Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)
Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)
arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)
Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. (Liber Ieremiae 31, 22)