Found 480 Results for: Fili Hominis
Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)
Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 2, 1)
et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)
Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)
Et dixit ad me: “Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel”. (Prophetia Ezechielis 3, 1)
et dixit ad me: “Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)
Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)
“Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 25)
“Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 4, 1)