Found 699 Results for: Fide Ad Deum
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)
Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; (Epistula ad Galatas 4, 8)
nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)
Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; (Epistula ad Philippenses 3, 9)
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. (Epistula ad Colossenses 2, 7)