Found 161 Results for: Faciet
Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”. (Liber Isaiae 43, 9)
Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. (Liber Isaiae 48, 14)
sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)
In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 33, 15)
Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. (Liber Ieremiae 36, 29)
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. (Liber Ieremiae 42, 12)
In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. (Prophetia Ezechielis 17, 23)
tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. (Prophetia Ezechielis 31, 11)
et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. (Prophetia Ezechielis 45, 17)
Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato; (Prophetia Ezechielis 45, 22)