Found 246 Results for: Facie

  • Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 6)

  • Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur. (Liber Ecclesiasticus 31, 15)

  • conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. (Liber Ecclesiasticus 40, 7)

  • Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. (Liber Isaiae 2, 10)

  • Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)

  • Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Et nuntiaverunt domui David dicentes: “Requievit Syria super Ephraim”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)

  • Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)

  • In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. (Liber Isaiae 19, 1)

  • In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina