Found 88 Results for: Exercitum
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)
Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)
Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)
Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)
Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. (Liber I Regum 2, 35)
Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)
Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)
Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)
Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)
Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: “Ite et videte”. (Liber II Regum 7, 14)
Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)
Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)