Found 720 Results for: Eva
HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. (Liber Psalmorum 37, 14)
RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; (Liber Psalmorum 37, 35)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)
Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est. (Liber Psalmorum 47, 10)
“Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis”. (Liber Psalmorum 52, 9)
Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. (Liber Psalmorum 63, 5)
Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis. (Liber Psalmorum 65, 4)
Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. (Liber Psalmorum 74, 3)
Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)
Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. (Liber Psalmorum 86, 4)
Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. (Liber Psalmorum 90, 9)
Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. (Liber Psalmorum 93, 3)