Found 4238 Results for: Eum
quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
Non est enim personarum acceptio apud Deum! (Epistula ad Romanos 2, 11)
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)
in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. (Epistula ad Romanos 2, 16)
Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? (Epistula ad Romanos 2, 23)
non est intellegens, non est requirens Deum. (Epistula ad Romanos 3, 11)
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, (Epistula ad Romanos 4, 5)
sicut scriptum est: “Patrem multarum gentium posui te” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; (Epistula ad Romanos 4, 17)