Found 4238 Results for: Eum
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 7)
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. (Evangelium secundum Ioannem 15, 2)
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
Qui me odit et Patrem meum odit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)