Found 4238 Results for: Eum
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)
“Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 19)
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 29)
Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 34)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)