Found 4238 Results for: Eum
eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri”. (Liber II Regum 10, 3)
Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. (Liber II Regum 10, 7)
Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)
Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
dixitque ad eum: “Veni mecum et vide zelum meum pro Domino”. Et impositum currui suo (Liber II Regum 10, 16)
Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: “Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (Liber II Regum 10, 18)
et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc. (Liber II Regum 10, 27)
Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 10, 35)
Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)
Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. (Liber II Regum 11, 8)
Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “Vivat rex!”. (Liber II Regum 11, 12)
vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “Coniuratio, coniuratio!”. (Liber II Regum 11, 14)