Found 53 Results for: Estote

  • Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit”. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)

  • audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam. (Liber Proverbiorum 8, 33)

  • Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, (Liber Isaiae 1, 16)

  • Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate. (Liber Isaiae 29, 9)

  • Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. (Liber Ieremiae 48, 28)

  • Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem. (Liber Ieremiae 50, 8)

  • Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 14)

  • Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)

  • Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)

  • Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)

  • Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina