Found 2327 Results for: Eos
Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis. (Liber Psalmorum 78, 14)
Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa. (Liber Psalmorum 78, 15)
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: (Liber Psalmorum 78, 27)
et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. (Liber Psalmorum 78, 31)
Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum; (Liber Psalmorum 78, 34)
Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. (Liber Psalmorum 78, 42)
Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. (Liber Psalmorum 78, 43)
Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. (Liber Psalmorum 78, 45)
Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum. (Liber Psalmorum 78, 49)
Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. (Liber Psalmorum 78, 52)
Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 78, 53)
Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius. (Liber Psalmorum 78, 54)