Found 2327 Results for: Eos
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio, (Liber II Paralipomenon 28, 12)
Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 15)
Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem (Liber II Paralipomenon 29, 4)
dixitque ad eos: “Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. (Liber II Paralipomenon 29, 5)
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. (Liber II Paralipomenon 29, 8)
Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos, (Liber II Paralipomenon 29, 23)
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 29, 34)
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. (Liber II Paralipomenon 30, 7)
Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. (Liber II Paralipomenon 30, 10)
Mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos. (Liber II Paralipomenon 31, 7)
Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos. (Liber II Paralipomenon 32, 5)
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)