Found 2327 Results for: Eos
Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. (Liber Deuteronomii 32, 24)
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)
Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, (Liber Deuteronomii 32, 26)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)
Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)
Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, (Liber Iosue 1, 14)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. (Liber Iosue 2, 6)
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)
Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: (Liber Iosue 2, 8)
Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat. (Liber Iosue 2, 15)
Dixitque ad eos: “Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. (Liber Iosue 2, 16)