Found 2327 Results for: Eos
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)
Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)
Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)
et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. (Actus Apostolorum 18, 3)
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)
Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; (Actus Apostolorum 18, 14)
Et minavit eos a tribunali. (Actus Apostolorum 18, 16)
vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)
dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”. (Actus Apostolorum 19, 2)
et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)