Found 2327 Results for: Eos
At ille dixit ad eos: “Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis”. (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. (Evangelium secundum Lucam 5, 7)
Et respondens Iesus ad eos dixit: “Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: (Evangelium secundum Lucam 6, 47)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 45)
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)