Found 2327 Results for: Eos
Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “Quid vultis, ut faciam vobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)
Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)
Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)
Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus (Evangelium secundum Matthaeum 22, 41)
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)