Found 2327 Results for: Eos
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”. (Liber Ieremiae 50, 44)
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)
In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 51, 39)
Deducam eos quasi agnos ad victimam, quasi arietes cum haedis”. (Liber Ieremiae 51, 40)
quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)
columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)
Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla; (Liber Ieremiae 52, 26)
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber Ieremiae 52, 27)
Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; (Liber Ieremiae 52, 28)
SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae. (Lamentationes 1, 15)
PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos. (Lamentationes 1, 17)
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)