Found 2327 Results for: Eos
Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)
Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, (Liber Ieremiae 32, 42)
Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)
et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. (Liber Ieremiae 33, 7)
Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos”. (Liber Ieremiae 33, 22)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: (Liber Ieremiae 34, 13)
Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae. (Liber Ieremiae 34, 16)
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 34, 20)
Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 34, 22)
“Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum”. (Liber Ieremiae 35, 2)
et introduxi eos in domum Domini ad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli. (Liber Ieremiae 35, 4)
Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: “Bibite vinum”. (Liber Ieremiae 35, 5)