Found 2327 Results for: Eos
Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos. (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae; (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)
quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. (Liber Isaiae 1, 15)
Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! (Liber Isaiae 3, 9)
Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! (Liber Isaiae 5, 11)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; (Liber Isaiae 8, 7)
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos. (Liber Isaiae 11, 6)
Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. (Liber Isaiae 11, 15)
Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)