Found 1617 Results for: Eorum
Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 31)
ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)
Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem. (Liber II Maccabaeorum 15, 10)
Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. (Liber Proverbiorum 1, 6)
fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. (Liber Proverbiorum 1, 15)
quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. (Liber Proverbiorum 2, 15)
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. (Liber Proverbiorum 8, 21)
Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)
Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. (Liber Proverbiorum 14, 24)