Found 2353 Results for: Enim
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. (Liber Ecclesiasticus 7, 39)
multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis; (Liber Ecclesiasticus 8, 11)
Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)
Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)
Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)