Found 2353 Results for: Enim
et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Dixerunt enim: “Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos”. (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde. (Liber I Maccabaeorum 9, 22)
Et dixit ad suos Ionathas: “Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)
ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius”. (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)
Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)