Found 2353 Results for: Enim
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)
Dixitque Naaman: “Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (Liber II Regum 5, 17)
At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”. (Liber II Regum 6, 16)
At ille ait: “Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum”. (Liber II Regum 6, 22)
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6, 32)
Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)
Dixitque Hazael: “Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?”. Et ait Eliseus: “Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore”. (Liber II Regum 8, 13)
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. (Liber II Regum 8, 18)
Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)
Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram. (Liber II Regum 9, 16)
Nuntiavit autem speculator dicens: “Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur”. (Liber II Regum 9, 20)