Found 2353 Results for: Enim
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)
Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; (Epistula ad Romanos 7, 22)
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. (Epistula ad Romanos 8, 5)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Romanos 8, 15)