Found 2353 Results for: Enim
Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 17)
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 26)
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 13)
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
Iugum enim meum suave, et onus meum leve est”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)
Dominus est enim Filius hominis sabbati”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 8)
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 37)