Found 2979 Results for: End
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam. (Liber I Maccabaeorum 6, 50)
Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)
Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 7, 1)
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum”. (Liber I Maccabaeorum 7, 3)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: (Liber I Maccabaeorum 7, 16)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; (Liber I Maccabaeorum 7, 21)
Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)