Found 1722 Results for: Ego
Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, (Prophetia Ezechielis 37, 5)
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 37, 6)
Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. (Prophetia Ezechielis 37, 13)
Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 14)
loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 37, 28)
et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem summum Mosoch et Thubal, (Prophetia Ezechielis 38, 3)
Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)
et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 38, 23)