Found 1722 Results for: Ego
Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)
Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)
et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)
et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”. (Prophetia Ezechielis 27, 3)
Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 12)
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum. (Prophetia Ezechielis 27, 15)
Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 16)
Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar (Prophetia Ezechielis 27, 18)
Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 21)
Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 22)
Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 23)