Found 1722 Results for: Ego
Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino”. Et adoraverunt ibi Dominum. (Liber I Samuelis 1, 28)
et dixit eis: “Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? (Liber I Samuelis 2, 23)
Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. (Liber I Samuelis 2, 24)
Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”. (Liber I Samuelis 3, 4)
Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)
Et dixit Dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. (Liber I Samuelis 3, 11)
Et dixit ad Heli: “Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie”. Cui ille ait: “Quid actum est, fili mi?”. (Liber I Samuelis 4, 16)
Et respondit Samuel Sauli dicens: “Ego sum videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam te mane et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi; (Liber I Samuelis 9, 19)
Respondens autem Saul ait: “Numquid non Beniaminita ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum?”. (Liber I Samuelis 9, 21)
Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias”. (Liber I Samuelis 10, 8)