Found 1722 Results for: Ego
Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)
Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
Ego et Pater unum sumus”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)