Found 1917 Results for: Eam
Et ait ad eam rex: “Quid causae habes?”. Quae respondit: “Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)
Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram”. (Liber II Samuelis 14, 7)
Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)
Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14, 32)
Et dixit rex ad Sadoc: “Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. (Liber II Samuelis 15, 25)
Et ait rex Abisai et universis servis suis: “Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. (Liber II Samuelis 16, 11)
Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna”. (Liber II Samuelis 16, 12)
Dixit autem Absalom ad Achitophel: “Inite consilium quid agere debeamus”. (Liber II Samuelis 16, 20)
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea”. (Liber II Samuelis 17, 13)
Qui dixit ad Ioab: “Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. (Liber II Samuelis 18, 12)
Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso”. (Liber II Samuelis 18, 13)