Mosaico decorativo

Found 1917 Results for: Eam

  • Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)

  • Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Qui ait: “Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me”. (Liber II Samuelis 3, 13)

  • Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim”. (Liber II Samuelis 3, 14)

  • Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. (Liber II Samuelis 3, 15)

  • Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “Vade, revertere”. Qui reversus est. (Liber II Samuelis 3, 16)

  • Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)

  • Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)

  • Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: (Liber II Samuelis 6, 3)

  • Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam. (Liber II Samuelis 6, 4)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina