Found 671 Results for: Dux
Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)
Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram et eripe nos propter te et da nobis gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt, (Liber Baruch 2, 14)
Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus? (Liber Baruch 3, 29)
Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 10)
Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 14)
Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt (Liber Baruch 4, 15)
et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt”. (Liber Baruch 4, 16)
Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. (Liber Baruch 4, 18)
qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)
Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)
Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)