Found 569 Results for: Domus Dei
Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio. (Liber Proverbiorum 17, 1)
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)
Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. (Liber Proverbiorum 24, 3)
sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)
SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)
In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per foramina, (Liber Ecclesiastes 12, 3)
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. (Canticum Canticorum 8, 7)
Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
Et, si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius. (Liber Ecclesiasticus 23, 14)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)