Mosaico decorativo

Found 3318 Results for: Dominus

  • Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud. (Liber II Samuelis 2, 6)

  • Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius””. (Liber II Samuelis 3, 18)

  • Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam”. (Liber II Samuelis 3, 39)

  • Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius”. (Liber II Samuelis 4, 8)

  • Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)

  • Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel””. (Liber II Samuelis 5, 2)

  • Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo. (Liber II Samuelis 5, 10)

  • Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. (Liber II Samuelis 5, 12)

  • Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)

  • Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina