Mosaico decorativo

Found 3318 Results for: Dominus

  • Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur”. (Liber Iudicum 7, 4)

  • Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt”. (Liber Iudicum 7, 5)

  • Et ait Dominus ad Gedeon: “In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum”. (Liber Iudicum 7, 7)

  • Eadem nocte dixit Dominus ad eum: “Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)

  • Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)

  • Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath. (Liber Iudicum 7, 22)

  • Quibus ille ait: “Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis”. (Liber Iudicum 8, 7)

  • Quibus ille ait: “Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem!”. (Liber Iudicum 8, 19)

  • Quibus ille ait: “Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus”. (Liber Iudicum 8, 23)

  • Quibus locutus est Dominus: “Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, (Liber Iudicum 10, 11)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina