Found 3318 Results for: Dominus
Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)
Quod si etiam “Vivit Dominus!” dixerint, certe falso iurabunt. (Liber Ieremiae 5, 2)
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 9)
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)
Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem”. (Liber Ieremiae 5, 18)
Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)
Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud”. (Liber Ieremiae 5, 22)
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)
Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)
Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”. (Liber Ieremiae 6, 9)