Found 3318 Results for: Dominus
Haec dicit Dominus: “Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur”. (Liber Isaiae 56, 1)
Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)
Quia haec dicit Dominus eunuchis: “Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, (Liber Isaiae 56, 4)
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius”. (Liber Isaiae 56, 8)
Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum”. (Liber Isaiae 57, 19)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; (Liber Isaiae 58, 9)
Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. (Liber Isaiae 59, 15)
Et veniet pro Sion redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit Dominus. (Liber Isaiae 59, 20)
Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum”. (Liber Isaiae 59, 21)
Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. (Liber Isaiae 60, 16)