Mosaico decorativo

Found 3318 Results for: Dominus

  • Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. (Liber I Paralipomenon 21, 27)

  • In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)

  • Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)

  • Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum”. (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. (Liber I Paralipomenon 24, 19)

  • Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. (Liber I Paralipomenon 27, 23)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina