Found 3329 Results for: Dominus promissionem

  • Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)

  • Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 5)

  • et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)

  • nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! (Epistula I ad Corinthios 4, 4)

  • Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)

  • “Esca ventri, et venter escis!”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; (Epistula I ad Corinthios 6, 13)

  • His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)

  • Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; (Epistula I ad Corinthios 7, 12)

  • Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)

  • nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina