Found 750 Results for: Dominum
Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)
Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)
Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; (Liber II Paralipomenon 13, 6)
Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit”. (Liber II Paralipomenon 13, 12)
Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, (Liber II Paralipomenon 13, 14)
ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, (Liber II Paralipomenon 14, 3)
Dixit autem Iudae: “Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt. (Liber II Paralipomenon 14, 6)
et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo”. (Liber II Paralipomenon 14, 10)
Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. (Liber II Paralipomenon 15, 4)
Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: (Liber II Paralipomenon 15, 12)
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)
Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)