Found 1202 Results for: Domino
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)
Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. (Liber Proverbiorum 21, 3)
Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. (Liber Proverbiorum 22, 19)
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum. (Liber Proverbiorum 29, 26)
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, (Liber Sapientiae 1, 1)
Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)
Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, (Liber Sapientiae 6, 3)