Mosaico decorativo

Found 1202 Results for: Domino

  • Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. (Liber I Regum 11, 23)

  • Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam. (Liber I Regum 14, 13)

  • Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)

  • Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. (Liber I Regum 15, 3)

  • Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. (Liber I Regum 15, 14)

  • et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 34)

  • Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. (Liber I Regum 16, 7)

  • in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel. (Liber I Regum 16, 19)

  • Cui ille respondit: “Ego. Vade, dic domino tuo: “Adest Elias””. (Liber I Regum 18, 8)

  • Et nunc dicis mihi: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”. (Liber I Regum 18, 11)

  • Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua? (Liber I Regum 18, 13)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina