Found 1202 Results for: Domino
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)
Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; (Liber I Samuelis 6, 17)
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. (Liber I Samuelis 7, 4)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 16)
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)